monumenta.ch > Isidorus > 14
Isidorus, De Natura Rerum, XIII. De septem planetis coeli et eorum conversionibus. <<<     >>> XV. De natura solis.

CAPUT XIV. De aquis quae super coelos sunt. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XIV.---N. 1. Haec est Ambrosii sententia. Lib. II cap. 3.

]
Haec est Ambrosii sententia: 'Aquas super coelos sapientes mundi huius aiunt esse non posse, dicentes: igneum esse coelum, non posse concordari cum eo naturam aquarum. Addunt quoque, dicentes rotundum, ac volubilem, atque ardentem esse orbem coeli, et in illo volubili circuitu aquas stare nequaquam posse. Nam necesse est, ut defluant, et labantur, cum de superioribus ad inferiora orbis ille detorquetur, ac per hoc nequaquam eas stare posse aiunt, quod axis coeli concito se motu torquens eas volvendo effunderet.'
2 [

2. Ut inter orbem coeli, et supra orbem, addit Ambrosius.

Ibid. Grialius, sed ut tandem. AREV.

]
Sed hi tandem insanire desinant, atque confusi agnoscant, quia qui potuit cuncta creare ex nihilo, potuit et illam aquarum naturam glaciali soliditate stabilire in coelo. Nam cum et ipsi dicant volvi orbem stellis ardentibus refulgentem, nonne divina Providentia necessario prospexit, ut inter orbem coeli redundarent aquae, quae illa ferventis axis incendia temperarent?